- RUBRA Gleba
- RUBRA GlebaGraece Ε᾿ρυθρῆ Βῶλος, urbs Aegypti, Pheronis Regis iussu flammis exusta, hâc occasione: Rex hic, cum, copiosissime exundante fluviô, ita ut XVIII. cubitos rura transcenderet, et ingruente ventôfluctus ciente, protervitate quâdam spiculum in medios fluctus contorsisset, statim ex oculis laborans visum amisit. Decenniô post ———— advenit ei ex urbe Buti oraculum visum ei rediturum, si oculos abluisset urinâ mulieris, quae ad suum solius virum accessisset, aliorum virorum expers. Ille uxoris suae urinam primum---dein aliarum mulierum, frustra expertus---tandem vidit. Tum reliquas omnes, praeter eam, cuius urinâ lotus visum recepit, in urbem coegit, quae Rubra gleba dicebatur, easque omnes cum ipsa urbe concremavit: eam vero, cuius urinâ sanatus est, uxorem duxit, Herodot. l. 2. c. 111. Vide quoque supra Phezon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.